Iohannes Bauhinus Lectori ex Horatio
Non qui Sydonio contendere callibus ostro
Nescit Aquinatem potantia vellera fucum
Certius accipiet damnum, propiusque medullis
Quam qui non poterit vero distinguere falsum.
5
Quod verum atque decens curo et rogo et omnis in hoc sum.
Ac ne forte roges quo me duce, quo lare tuter,
Nullius addictus iurare in verba magistri,
Quo me cumque rapit tempestas, deseror hospes.
Nunc agilis fio et mersor civilibus undis;
10
Virtutis verae custos rigidusque satelles
Nunc in Aristippi furtim praecepta relabor
Et mihi res, non me rebus submittere conor.
De libro D. Iohannis Bauhini Ioannis a Gilley Sequani epigramma
Pegaseo fugiunt homini sua tempora cursu,
Cura sagax menti cognitionis inest.
Vberior variis est nulla scientia scriptis
Quam quae aperit terrae cunctipotentis opes.
5
Haec opera edisces Bauhini, candide lector,
Vnus erit grandis Bibliotheca liber.
Epigramma
Omnigenas pulchro complectitur ordine stirpes
Iudicio excutiens quae mala nota gravi.
Gratia debetur tanto non parva labori,
Huic tribues multi quod meruere simul.
Aliud eiusdem
Non tot divitias peregrinus in omnibus errans
(Crede mihi) terris aequoribusque feres.
Ac Bauhini operis tibi lectio sedula tradet,
Quem complexa ulnis Pallas et docuit.
5
Planitiem nitidis quaecumque coloribus ornant
Quae natura dedit montibus aeriis.
Nominibus distincta suis descripta figuris
Omnis fecundus continet iste liber.
Epigramma Iohannis Posthii Germeshemii Clarissimi Medici
Qualis erit quantusque fuit Rondletus in urbe
Monspelia donec vivere fata dabant,
Talis erat tantusque fuit Gesnerus in urbe
Helvetia, quisnam postmodo tantus erit?
5
Phoebus ad haec nostra succedet in urbe Iubertus
Gesneri partes deinde Bohinus aget.